- PRAGMATICUM
- PRAGMATICUMτὸ Πραγματικὸν, seu Pragmatica Sanctio, aliter Factum, non est Edictum quodvis, sed id, quod in publicis causis fieri solebat, ad preces civitatum et provinciarum, et ad suggestionem plerorumque Iudicum ac Praesidem provin ciarum. De quo genere istam Constantini sanctionem esse, statim initiô eius proditur: Saluberrimâ magnificentiae suggestione inter reliquas Reip. ut ilit ates evidenter instructi, observanda provincialibus nostris etc. Dicebantur autem Pragmatica istiusm odi Rescripta, quod longô tractatu et consiliô sollenniter et multâ verborum dissertatione formarentur. Quomodo quid quid fit, Graecos πραγματικὸν vocare, notum. Sic Πραγματικἠν ἱςτορίαν Polybius appellat, quae resgestas diligenter ac copiose narrat. Eôdem sensu πραγματικῶς φιλοσοφεῖν Strabo dixit, l. 13. cui opponit θέσεις ληκυρίζειν. Τὰ πραγματικὰ Graecisimpliciter vocant talia Rescripta: ut in Concilio Chalcedon. Can. 12. Προσδραμόντες δυναςτείαις τὴν μίαν ἐπαρχίανείς δύο κατέτεμον. Zonaras, Τὰ πραγματικὰ exponit προςτάγματα ἔγγραφα etc. Dicitur etiam Pragmatica Iussio, Pragmaticus Typus, Πραγματικοὶ τύποι etc. quibus vocibus saepe Concilia utun tur, ad denotanda Rescripta Principum, in causis alicuius Communitatis aut Collegii, non vero in causis privatis. Dominic. Macer in Hierolex. Vide etiam Salmas. ad Capitolin. in Gordianis Tribus, c. 6. et supra in voce Factum, it. Linum. De celebri autem Pragmatica Sanctione Ludovici IX. et Caroli VII. Galliarum Regis dixim us quaedam alibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.